- GUTTONARII Equi
- GUTTONARII Equiapud Veget. l. 4. c. 6. Inter colatorios enim et eos, quos vulgus guttonarios appellat, ambulatura eorum media est: iidem cum trepidariis seu trepidantibus sunt. Idem l. 1. c. 56. Sed ipsos equos, quos vulgo trepidarios, militari verbo guttonarios vocant. Dicti a gutto vel guttone, qui propter oris angustiam minutim guttatimqueve evacuatur, quemadmodum colatorii, a sacco vel colo, quod minutim similiter vacuefieri consuevit. Uti enim Graeci σακκίζειν προκόπτειν, et σακκισμὸν, προκοπὴν interpretantur, h. e. minutam et per gradus promotionem progressionemque: Sic Latini guttum quoque et gutturnium in eadem significatione accepêrunt. Hinc guttonarii equi, gradatim et minutim ambulantes; nam et ipsi trepidiarii gradu minuto incedunt, etsi non tam minutim succreto colatoque quam asturcones: Graecis propterea καλπάζοντες vel καλπάςτικοι, a κάλπη, guttus; quod vas cum liquorem ore angusto minutim et guttatim funderet, minutum illum crebru mque in cursu gradum tolutariorum et trepidantium equorum, sensim minutimque festinantium et subsultantium, eadem voee indigitare voluêrunt. Salmas. ad Iul. Capitolin. in Maximinis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.